Szukaj w tym blogu

Ładowanie...

poniedziałek, 29 kwietnia 2013

MODLITWY PO ŁACINIE



ŁACINA

ZNAK KRZYŻA ŚWIĘTEGO

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen

AKLAMACJA „CHWAŁA OJCU”

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.


SYMBOL APOSTOLSKI

Credo in Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum, qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus, descéndit ad ínfernos, tértia die resurréxit a mórtuis, ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis, inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam.

WYZNANIE WIARY

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, nonfactum, consubstantidlem Patri: per quem omniafacta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incamatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: et homofactus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos, cuius regni non eritfinis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio, simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confitepr unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.

Symbol nicejsko-konstantynopolitański
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.

Quicumque: wyznanie wiary św. Atanazego
Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternam peribit.
Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
Neque confundentes personas, neque substantiam seperantes.
Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti:
Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas.
Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.
Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.
Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.
Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.
Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.
Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.
Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.
Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compelimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.
Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.
Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.
Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.
Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.
Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem.
Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.
Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen.




MODLITWA PAŃSKA

Pater noster, qui es in caelis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hodie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.
POZDROWIENIE ANIELSKIE

Ave Maria, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.

ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM (Modlitwa do Anioła Stróża)

Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna. Amen.
ORATIO PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS (Wieczne odpoczywanie)
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen.

Réquiem ætérnam dona ei (eis) Dómine; et lux perpétua lúceat ei (eis). Requiéscat (Requiéscant) in pace. Amen.


A prayer for peace
Da, Domine, propitius pacem in diebus nostis, ut, ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi. Per Christum Dominum nostrum. Amen.


























AGNUS DEI
Agnus Dei
qui tollis peccata mundi
miserere nobis
Agnus Dei
qui tollis peccata mundi
miserere nobis
Agnus Dei
qui tollis peccata mundi
dona nobis pacem

Akty strzeliste
ACTUS FIDEI (Akt wiary)
Domine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quae sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es aeterna veritas et sapientia quae nec fallere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo. Amen.

ACTUS SPEI (Akt nadziei)
Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam aeternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Amen.

ACTUS CARITATIS (Akt miłości)
Domine Deus, amo te super omnia proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate vivere et mori statuo. Amen.

Alma Redemptoris Mater:
Alma Redemptoris Mater, quæ pervia cæli
Porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat, populo : tu quæ genuisti,
Natura mirante, tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
Sumens illud Ave, peccatorum miserere.

V. Angelus Domini nuntiavit Mariæ.
R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Oremus.
Gratiam tuam, quæsumus Domine, mentibus nostris infunde ; ut, qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus ; per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eumdem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

::

AVE REGINA CEALUM
Ave, Regina Cælorum:
Ave, Regina cælorum,
Ave, Domina Angelorum :
Salve, radix, salve, porta,
Ex qua mundo lux est orta :

Gaude Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa,
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora.

V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

Oremus.
Concede, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium ; ut, qui sanctæ Dei Genitricis memoriam agimus ; intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus.
Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

V. Divinum auxilium † maneat semper nobiscum.
R. Amen.
::





Closing Prayer
Oremus: Gratiam tuam quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem, ad resurrectionem gloriam perducamur, per eundem Christum Dominum nostrum.

Confiteor


Confiteor Deo omnipotenti, beatć Marić semper Virgini, beato Michćli Archangelo, beato Ioanni Baptistć, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis, fratres (et tibi pater), quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michćlem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres (et te, pater), orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.


DOMINE JESU
Domine Jesu Christe
qui dixisti Apostolis tuis:
pacem relinquo vobis
pacem meam do vobis
ne respicias peccata mea
sed fidem Ecclesiae tuae
eamque secundum voluntatem tuam
pacificare et coadunare digneris
Qui vivis et regnas Deus
per omnia saecula saeculorum


Laudes Divinae               
Benedictus Deus. Benedictum Nomen Sanctum eius.
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo.
Benedictum Nomen Iesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta excelsa Mater Christi, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.  Amen.


GLORIA

Gloria in excelsis Deo
Et in terra pax
Hominibus bonea voluntatis.
Laudamus te.
Benedicimus te.
Adoramus te.
Glorificamus te, gratias agimus tibi
Propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus rex cealestis,
Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Jesu Christe.
Domine deus, Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi,
Miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi,
Suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram patris,
Miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus,
Tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus Jesus Christe.
Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris.
Amen.



Hail Holy Queen
SALVE REGINA, Mater misericordiae. Vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te Suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. 
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
REGINA CAELI (Królowo niebieska)
V. Regina caeli, laetare, alleluia
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.
V. Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
V. Oremus. Deus qui per resurtectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.


MAGNIFICAT

V. Magnificat anima mea Dominum:
R. et exsultavit spiritus meus in Deo, salutari meo.
V. Quia respexit humilitatem ancillae suae:
R. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
V. Quia fecit mihi magna qui potens est:
R. et sanctum nomen eius.
V. Et misericordia eius a progenie in progenies
R. timentibus eum.
V. Fecit potentiam in bracchio suo:
R. dispersit superbos mente cordis sui.
V. Deposuit potentes de sede,
R. et exaltavit humiles.
V. Esurientes implevit bonis:
R. et divites dimisit inanes.
V. Suscepit Israel, puerum suum,
R. recordatus misericordiae suae.
V. Sicut locuts est ad patres nostros,
R. Abraham et semini eius in saecula.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Modlitwa do św. Józefa
Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodiae ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Mariae semper facias castissime famulari. Amen.
Modlitwy przy posiłkach
ANTE PRANDIUM (przed posiłkiem)
V. Benedicite.
R. Benedicite.
V. Oculi omnium
R. in te sperant, Domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal in benedictione. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeulorum. Amen.
V. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster... [w ciszy aż do:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
V. Iube, domne, benedicere. Mensae caelestis participes faciat nos Rex aeternae gloriae.
R. Amen.

POST PRANDIUM (po posiłku)
V. Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias. (powstać)
V. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.
R. Et sancti tui benedicant tibi. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
V. Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen.

Wersja uproszczona
Przed posiłkiem:
V. Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Po posiłku:
V. Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen.


NOVENA AD SACRUM COR (Latin)
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
R. Amen.
Domine Iesu, qui ineffabiles Cordis tui dulcedines ac divitias Ecclesiae
Sponsae tuae singulari dilectione aperire dignatus es: concede nobis
famulis tuis, ut gratiis caelestibus, ex hoc dulcissimo fonte manantibus,
ditare et recreari mereamur. 
R.
Amen.
V. Cor Iesu, flagrans amore nostri.
R. Inflamma cor nostrum amore tui.
O divinum Cor Iesu, praesta, quaesumus, animabus purgantibus requiem
aeternam, morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam,
paganis fidei lucem, nobis nostrisque omnibus tuam benedictionem. Tibi ergo,
Cor Iesu piissimum, omnes has animas commendimus et pro ipsis tibi offerimus
omnia merita sacri Cordis tui. 
R.
Amen.
V. O Sacrum Cor Iesu, Patris voluntati obsequentissimum.
R. Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus semper.
Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et
invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus
divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere
diligamus et a tua numquam laude cessemus. 
R. Amen.


Oh My Jesus
Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent


ORATIO  SANCTI  BERNARDI
Memorare, o piissima Virgo Maria non esse auditum a saeculo quemquam ad tua currentem prasidia; tua implorantem auxilia; tua petentem suffragia esse derelictum.
Ego tali animatus confidentia ad te Virgo virginum, Mater curro; ad te venio; coram te gemens peccator assisto. Noli Mater Verbi verba mea despicere sed audi propitia et exaudi. Amen
Oratio Fatima
DOMINE Jesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

SANCTE MICHAEL ARCHANGELE (Egzorcyzm prywatny)
Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperat illi Deus; supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae coelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen

Sanctus
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cćli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen.


Prayer after the Rosary:   
Deus, cujus Unigenitus per vitam mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeterne praemia comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sanctissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quor continent, et quod promittunt, assequamur. Per eumdem Dominum.  Amen.


SUB  TUUM  PRAESIDIUM
Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris; sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta; Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra! Tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos reprasenta. Amen.
NOVENA AD BEATAM MARIAM VIRGINEM (Latin)
Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genetrix; nostras
deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis
cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta.
R. Amen.
V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
R. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.
Memorare, o piisima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad
tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia esse
derelicta. Nos tali animati confidentia ad te, Virgo Virginum, Mater,
currimus; ad te venimus; coram te gementes peccatores assistimus. Noli, Mater
Verbi, verba nostra despicere, sed audi propitia et exaudi. 
R.
Amen.
V. Benedicta tu in mulieribus.
R. Et benedictus fructus ventris tui.
O pura et immaculata, eadem benedicta Virgo, magni Filii tui universorum
Domini Mater inculpata, integra et sacrosanctissima, desperantium atque reorum
spes, te collaudamus. Tibi ut gratia plenissimae benedicimus, quae Christum
genuisti Deum et Hominem: omnes coram te prosternimur: omnes te invocamus
et auxilium tuum imploramus.
R. Amen.
TE DEUM LAUDÁMUS (Ciebie, Boże, chwalimy)
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te aetérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, * tibi caeli et univérsae potestátes:
tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra * maiestátis glóriae tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te prophetárum * laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsae maiestátis;
venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriae, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna caelórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Te ergo quaesumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Aetérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuae.
Et rege eos, * et extólle illos usque in aetérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in aetérnum.


VENI, CREATOR SPIRITUS (Stworzycielu Duchu przyjdź)
Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia
quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,
altissima donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.
Tu, septiformis munere,
digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus:
infunde amorem cordibus:
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te praevio
vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium;
Teque utrisque Spiritum
credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula.
Amen.




VENI, SANCTE SPIRITUS (Przybądź, Duchu Święty)

V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.
V. Oremus. Deus, qui corda fidelium sancti Spiritus illustratione docuisti; da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper consolatione gaudere.
Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
SANCTE MICHAEL ARCHANGELE (Egzorcyzm prywatny)
Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperat illi Deus; supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae coelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen


LITANIAE LAURETANAE
Kyrie, eleison.  Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.  Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus,  miserere nobis
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Sancta Maria,  ora pro nobis
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,
Causa nostrae laetitiae,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua caeli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in caelum assumpta,
Regina sacratissimi Rosarii,
Regina pacis,
Regina Regnum Poloniae,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,  parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,  exaudi nos, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,  miserere nobis
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V. Oremus. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere, et gloriosae beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.


LITANIAE DE SACR. CORDE IESU
Kyrie eleison
Christe eleison
Kyrie eleison
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos
Pater de coelis, Deus,
                    miserere nobis
Fili, Redemptor mundi,
Deus Spiritus Sancte,
Deus Sancta Trinitas, Unus Deus
Cor Iesu, Filii Patris aterni,
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto
                    formatum
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum

Cor Iesu, maiestatis infinitae
Cor Iesu, templum Dei sanctum
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi
Cor Iesu, domus Dei et porta coli
Cor Iesu, fornax ardens caritatis
Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum
Cor Iesu, bonitate et amore plenum
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus
Cor Iesu, omni laude dignissimum
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et
                    scientiae
Cor Iesu in quo habitat omnis plenitudo divinitatis
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit

Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus
Cor Iesu, desiderium collium aeternorum
Cor Iesu, patiens et multae misericordiae
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te

Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris
Cor Iesu, saturatum opprobriis
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra
Cor Iesu, usque ad mortem obodiens factum
Cor Iesu, lancea perforatum
Cor Iesu, fons totius consolationis
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra
Cor Iesu, victima peccatorum
Cor Iesu, salus in te sperantium
Cor Iesu, spes in te morientium
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
                    parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
                    exaudi nos, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
                    miserere nobis
V. Iesu mitis et humilis Corde
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum
 ? sumerO
snetopinmO te sedual ni te ,iut iiliF imissitcelid roC ni ecipser ,sueD enretipmes maidrociresim euqsili ,tivlosrep ibit murotaccep enimon ni sauq ,senoitcafsitas useI iut iiliF medsuie enimon ni ,sutacalp edecnoc mainev ut subitnetep maut aluceas ni tanger te tiviv mucet iuQ :itsirhC .muroluceas
.nemA

LITANIAE BMV (NMP)
Kyrie eleison
Christe eleison
Kyrie eleison
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos
Pater de coelis, Deus,
                    miserere nobis
Filii Redemptor mundi,
Deus Spiritus Sancte,
Deus Sancta Trinitas, unus Deus
Sancta Maria,
                    ora pro nobis
Sancta Dei Genitrix
Sancta Virgo virginum
Mater Christi
Mater divina gratiae
Mater purissima
Mater castissima
Mater inviolata
Mater intemerata
Mater amabilis
Mater admirabilis
Mater boni consilii
Mater Creatoris
Mater Salvatoris
Mater Ecclesiae
Virgo prudentissima
Virgo veneranda
Virgo pradicanda
Virgo potens
Virgo clemens
Virgo fidelis
Speculum iustitiae
Sedes sapientiae
Causa nostra latitiae
Vas spirituale
Vas honorabile
Vas insigne devotionis
Rosa mystica
Turris Davidica
Turris eburnea
Domus aurea
Foderis arca
Janua coeli
Stella matutina
Salus infirmorum
Refugium peccatorum
Consolatrix afflictorum
Auxilium Christianorum
Regina Angelorum
Regina Patriarcharum
Regina Prophetarum
Regina Apostolorum
Regina Martyrum
Regina Confessorum
Regina Virginum
Regina Sanctorum omnium
Regina sine labe originali concepta
Regina in coelum assumpta
Regina sacratissimi Rosarii
Regina pacis
Regina Poloniae
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
                    parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
                    exaudi nos, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi
                    miserere nobis
? Ora pro nobis sancta Dei Genitrix
Ut digni efficiamur promissionibus Christi
Oremus
Concede sanitate corporis et mentis perpetua Deus Domine quaesumus tuos famulos nos prasenti a intercessione virginis semper mariae beatae glorio et gaudere leatitia perfrui aeterna  et tristitia liberari dominum christum per nostrum
Amen



Corona Divinae Misericordiae

PATER noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

AVE Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.

Ad singula grana in qua PATER NOSTER dicitur:
PATER aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Iesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.

Ad singula grana in qua AVE MARIA dicitur:
Pro dolorosa Eius passione, miserere nobis et totius mundi.
In conclusione, ter dicitur:
SANCTUS Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi.
PATER noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
AVE Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.
Ad singula grana in qua PATER NOSTER dicitur:
PATER aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Iesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.
Ad singula grana in qua AVE MARIA dicitur:
PRO dolorosa Eius passione, miserere nobis et totius mundi.
In conclusione, ter dicitur:
SANCTUS Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi.

Orationes ad sanctum Ioseph
ante Missam:
      O felicem virum, beatum Ioseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluerunt videre et non viderunt, audire et non audierunt, non solum videre    et audire, sed portare, deosculari, vestire et custodire!Ora pro nobis, beate Ioseph.Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

post Missam:
     Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodiae ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria comissa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Mariae semper facias castissime famulari. Amen.

Oratio ad impetrandam s. Ioseph intercessione gratiam pie communicandi:
       O beatissime Ioseph, quanta tibi a Deo gratia concessa est, quod unigenitum eius Filium in carne (quem tot reges videre frustra exoptarunt) non tantum videris, sed et brachiis paterno affectu amplexus fueris: utinam ego hoc tuo exemplo inflammatus et patrocinio adiutus, Dominum ac Redemptorem meum Christum Iesum simili amoris ac reverentiae affectu complectar in sanctissimo altaris Sacramento, ut merear eundem posthac in aeternum complecti in coelis.
Amen

LITANIAE SANCTORUM
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, …………………….. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus,
Spiritus sancte Deus,
Sancta Trinitas unus Deus,
Sancta Maria, ……………………………. ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Sancte Michael,
Sancte Gabriel,
Sancte Raphaël,
Omnes sancti Angeli, et Archangeli,
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines,
Sancte Ioannes Baptista,
Sancte Ioseph,
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae,
Sancte Petre,
Sancte Paule,
Sancte Andrea,
Sancte Iacobe,
Sancte Ioannes,
Sancte Thoma,
Sancte Iacobe,
Sancte Philippe,
Sancte Bartholomaee,
Sancte Matthaee,
Sancte Simon,
Sancte Thaddaee,
Sancte Mathia,
Sancte Barnaba,
Sancte Luca,
Sancte Marce,
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, …. orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini,
Omnes sancti Innocentes,
Sancte Stephane, …………………………. ora pro nobis.
Sancte Laurenti,
Sancte Vincenti,
Sancti Fabiane et Sebastiane, …………….. orate pro nobis.
Sancti Ioannes et Paule,
Sancti Cosma et Damiane,
Sancti Gervasi et Protasi,
Omnes sancti Martyres,
Sancte Silvester, …………………………. ora pro nobis.
Sancte Gregori,
Sancte Ambrosi,
Sancte Augustine,
Sancte Hieronyme,
Sancte Martine,
Sancte Nicolae,
Omnes sancti Pontifices et Confessores, … orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores,
Sancte Antoni, ……………………………. ora pro nobis.
Sancte Benedicte,
Sancte Bernarde,
Sancte Dominice,
Sancte Francisce,
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, …….. orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae,
Sancta Maria Magdalena, ………………... ora pro nobis.
Sancta Agatha,
Sancta Lucia,
Sancta Agnes,
Sancta Caecilia,
Sancta Catharina,
Sancta Anastasia,
Omnes sanctae Virgines et Viduae, ……… orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei,
intercedite pro nobis.
Propitius esto,
parce nobis, Domine.
Propitius esto,
exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, …………………………… libera nos, Domine.
Ab omni peccato,
Ab ira tua,
A subitanea et improvisa morte,
Ab insidiis diaboli,
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate,
A spiritu fornicationis,
A fulgure et tempestate,
A flagello terraemotus,
A peste, fame, et bello,
A morte perpetua,
Per mysterium sanctae incarnationis tuae,
Per adventum tuum,
Per nativitatem tuam,
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum,
Per crucem et passionem tuam,
Per mortem et sepulturam tuam,
Per sanctam resurrectionem tuam,
Per admirabilem ascensionem tuam,
Per adventum Spiritus sancti Paracliti,
In die iudicii,
Peccatores,
te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas,
te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas,
te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere
   digneris, ………………………………… te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et
   conservare digneris,
Ut Domnum apostolicum, et omnes
   ecclesiasticos ordines in sancta religione
   conservare digneris,
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare
   digneris,
Ut Regibus et Principibus christianis pacem
   et veram concordiam donare digneris,
Ut cuncto populo christiano pacem et
   unitatem largiri digneris,
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio
   confortare, et conservare digneris,
Ut mentes nostras ad coelestia desideria
   erigas,
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna
   bona retribuas,
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum,
   et benefactorum nostrorum ab aeterna
   damnatione eripias,
Ut fructus terrae dare et conservare
   digneris,
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem
   aeternam donare digneris,
Ut nos exaudire digneris,
Fili Dei,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Christe, audi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster... [continue in silence up to:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.’


Litaniae Sanctorum - Litania do Wszystkich Świętych po łacinie
I. SUPPLICATIO AD DEUM

Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. R. Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos. R. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis Deus, R. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, R. miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, R. miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, R. miserere nobis.

 
II. INVOCATIO SANCTORUM
Sancta Maria, R. ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix, R. ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, R. ora pro nobis.
Sancte Michael, R. ora pro nobis.
Sancte Gabriel, R. ora pro nobis.
Sancte Raphael, R. ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archangeli, R. orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, R. orate pro nobis.

 
PATRIARCHAE ET PROPHETAE

Sancte Abraham, R. ora pro nobis.
Sancte Moyses, R. ora pro nobis.
Sancte Elia, R. ora pro nobis.
Sancte Ioannes Baptista, R. ora pro nobis.
Sancte Ioseph, R. ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, R. orate pro nobis.

 
APOSTOLI ET DISCIPULI

Sancte Petre, R. ora pro nobis.
Sancte Paule, R. ora pro nobis.
Sancte Andrea, R. ora pro nobis.
Sancte Iacobe (maior), R. ora pro nobis.
Sancte Ioannes, R. ora pro nobis.
Sancte Thoma, R. ora pro nobis.
Sancte Iacobe (minor), R. ora pro nobis.
Sancte Philippe, R. ora pro nobis.
Sancte Bartolomaee, R. ora pro nobis.
Sancte Matthaee, R. ora pro nobis.
Sancte Simon, R. ora pro nobis.
Sancte Thaddaee, R. ora pro nobis.
Sancte Matthia, R. ora pro nobis.
Sancte Barnaba, R. ora pro nobis.
Sancte Luca, R. ora pro nobis.
Sancte Marce, R. ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, R. orate pro nobis.
Omnes sancti discipuli Domini, R. orate pro nobis.

 
MARTYRES

Omnes sancti Innocentes, R. orate pro nobis.
Sancte Stephane, R. ora pro nobis.
Sancte Ignati (Antiochene), R. ora pro nobis.
Sancte Polycarpe, R. ora pro nobis.
Sancte Iustine, R. ora pro nobis.
Sancte Laurenti, R. ora pro nobis.
Sancte Vincenti, R. ora pro nobis.
Sancti Fabiane et Sebastiane, R. orate pro nobis.
Sancti Ioannes et Paule, R. orane pro nobis.
Sancti Cosma et Damiane, R. orate pro nobis.
Sancti Gervasi et Protasi, R. orate pro nobis.
Sancte Cypriane, R. ora pro nobis.
Sancte Bonifati, R. ora pro nobis.
Sancte Stanislae, R. ora pro nobis.
Sancte Thoma (Becket), R. ora pro nobis.
Sancti Ioannes (Fisher) et Thoma (More), R. orate pro nobis.
Sancte Paule (Miki), R. ora pro nobis.
Sancti Ioannes (de Brebeuf) et Isaac (Jogues), R. orate pro nobis.
Sancte Petre (Chanel), R. ora pro nobis.
Sancte Carole (Lwanga), R. ora pro nobis.
Sanctae Perpetua et Felicitas, R. orate pro nobis.
Sancta Maria (Goretti), R. ora pro nobis.
Omnes sancti martyres, R. orate pro nobis.

 
EPISCOPI ET DOCTORES

Sancte Sylvester, R. ora pro nobis.
Sancte Leo, R. ora pro nobis.
Sancte Gregori, R. ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, R. ora pro nobis.
Sancte Augustine, R. ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, R. ora pro nobis.
Sancte Athanasi, R. ora pro nobis.
Sancti Basili et Gregori (Nazianzene), R. orate pro nobis.
Sancte Ioannes Chrysostome, R. ora pro nobis.
Sancte Martine, R. ora pro nobis.
Sancte Nicolae, R. ora pro nobis.
Sancte Patrici, R. ora pro nobis.
Sancti Cyrille et Methodi, R. orate pro nobis.
Sancte Carole (Borromeo), R. ora pro nobis.
Sancte Francisce (de Sales), R. ora pro nobis.
Sancte Pie (Decime), R. ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices et Confessores, R. orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, R. orate pro nobis.

PRESBYTERI ET RELIGIOSI

Sancte Antoni, R. ora pro nobis.
Sancte Benedicte, R. ora pro nobis.
Sancte Bernarde, R. ora pro nobis.
Sancte Dominice, R. ora pro nobis.
Sancte Francisce, R. ora pro nobis.
Sancte Thoma (de Aquino), R. ora pro nobis.
Sancte Ignati (de Loyola), R. ora pro nobis.
Sancte Francisce (Xavier), R. ora pro nobis.
Sancte Vincenti (de Paul), R. ora pro nobis.
Sancte Ioannes Maria (Vianney), R. ora pro nobis.
Sancte Ioannes (Bosco), R. ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, R. orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi et Eremitae, R. orate pro nobis.

 
SANCTAE DEI

 
Sancta Anna, R. ora pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, R. ora pro nobis.
Sancta Agatha, R. ora pro nobis.
Sancta Lucia, R. ora pro nobis.
Sancta Agnes, R. ora pro nobis.
Sancta Caecilia, R. ora pro nobis.
Sancta Catharina, R. ora pro nobis.
Sancta Anastasia, R. ora pro nobis.
Sancta Catharina (Senensis), R. ora pro nobis.
Sancta Teresia (de Avila), R. ora pro nobis.
Sancta Rosa (de Lima), R. ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae R. orate pro nobis.

 
LAICI

Sancte Lodovice, R. ora pro nobis.
Sancta Monica, R. ora pro nobis.
Sancta Elisabeth (Hungariae), R. ora pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, R. intercedite pro nobis.

III. INVOCATIO AD CHRISTUM

Propitius esto, R. parce nos, Domine.
Propitius esto, R. exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, R. libera nos, Domine.
Ab omni peccato, R. libera nos, Domine.
Ab ira tua, R. libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, R. libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, R. libera nos, Domine.
Ab ira et odio et omni mala voluntate, R. libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, R. libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, R. libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, R. libera nos, Domine.
A peste, fame et bello, R. libera nos, Domine.
A morte perpetua, R. libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, R. libera nos, Domine.
Per adventum tuum, R. libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, R. libera nos, Domine.
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, R. libera nos, Domine.
Per crucem et passionem tuam, R. libera nos, Domine.
Per mortem et sepulturam tuam, R. libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, R. libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, R. libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, R. libera nos, Domine.
In die iudicii, R. libera nos, Domine.

IV. SUPPLICATIO PRO VARIIS NECESSITATIBUS

Peccatores, R. te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, R. te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, R. te rogamus, audi nos.
Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas,
R. te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas,
R. te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias,
R. te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris, R. te rogamus, audi nos.

V. CONCLUSIO

Fili Dei, R. te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. miserere nobis.
Christe, R. audi nos.
Christe, R. exaudi nos.
Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Christe, eleison. R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison.
Pater noster (silentio)
Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.

 
Collecta
Oremus:
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat.

Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.

Ineffabilem nobis, Domine, misericordiam tuam clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus exuas, et a poenis quas pro his meremur, eripias.
 




POZDROWIENIE EUCHARYSTYCZNE
P:  In nòmine Patris, et Fìlii,
.          et Spìritus Sancti.
C:  Amen.
 
 
(form A)
P:  Gràtia Dòmini nostri Jesu Christi,
et càritas Dei,
et communicàtio Sancti Spìritus
sit cum òmnibus vobis.
C:  Et cum spiritu tuo.
 
 
(form B)
P:  Gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et Dominio Jesu Christo.
C:  Benedictus Deus et Pater
Domini nostri Jesu Christi.
.      (or) Et cum spirtu tuo.
 
 
 
(form C)
u. P:  Dòminus vobìscum.
(B: Pax vobis)
C:  Et cum spiritu tuo.
 
BŁOPGOSŁAWIEŃSTWA
V/. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
L/. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.


V/. Dominus vobiscum.
L/. Et cum spirito tuo.
V/. Sit nomen Domini benedictum.
L/. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
V/. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
L/. Qui fecit caelum et terram.
V/. Benedicat vos omnipotens Deus,
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
L/. Amen.
Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.
Niech was błogosławi wszechmogący Bóg, Ojciec i Syn i Duch Święty.


Ad singula grana in qua PATER NOSTER dicitur:
PATER aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Iesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.

Ad singula grana in qua AVE MARIA dicitur:
Pro dolorosa Eius passione, miserere nobis et totius mundi.
In conclusione, ter dicitur:
SANCTUS Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi.
Orationes ad sanctum Ioseph
ante Missam:
      O felicem virum, beatum Ioseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluerunt videre et non viderunt, audire et non audierunt, non solum videre    et audire, sed portare, deosculari, vestire et custodire!Ora pro nobis, beate Ioseph.Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
post Missam:
     Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodiae ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria comissa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Mariae semper facias castissime famulari. Amen.
Oratio ad impetrandam s. Ioseph intercessione gratiam pie communicandi:
       O beatissime Ioseph, quanta tibi a Deo gratia concessa est, quod unigenitum eius Filium in carne (quem tot reges videre frustra exoptarunt) non tantum videris, sed et brachiis paterno affectu amplexus fueris: utinam ego hoc tuo exemplo inflammatus et patrocinio adiutus, Dominum ac Redemptorem meum Christum Iesum simili amoris ac reverentiae affectu complectar in sanctissimo altaris Sacramento, ut merear eundem posthac in aeternum complecti in coelis.
Amen




Sentencje na poświęcenie kościoła
Exaudi, Deus, preces populi tui
et praesta, ut quisquis hoc templum
beneficia petiturus ingreditur,
cuncta se impetrasse laetetur.
/z oracji na poświęcenie/

Templum hoc, potentia tuae inhabitationis
illustra et concede,
ut omnes hic consolationis tuae beneficia
consequantur.
/z oracji na poświęcenie/

Templum Domini sanctum est,
Dei structura est, Dei aedificatio est.
/antyfona/

Hoc templum, Rex caelestium
Imple benigno lumine,
Huc, o rogatus, adveni
Plebisque vota suscipe.
/Hymn/

Ergo, dum novam constructionem sanctae huius ecclesiae
libenter attendimus, quam divino nomini hodie dedicamus,
invenimus nobis deberi Deo nostro maximam laudem.
/św. Augustyn/

Ad maius pietatis incrementum!
/św. Jan Kalasanty/

Quod bonum, felix, faustum, fortunatumque sit
praebeat Deus benefactoribus nostris!

Egzorcyzm prywatny - zalecany przez Ojca Sw. Leona XIII
Sancte Michael Archangele,         
defende nos in proelio, contra     

nequitiam et insidias diaboli      

esto praesidium. Imperet illi      

Deus, supplices deprecamur:        

tuque, Princeps militiae           

caelestis, Satanam aliosque        

spiritus malignos, qui ad          

perditionem animarum               

pervagantur in mundo, divina       

virtute, in infernum detrude.       

Amen.          

              Modlitwa przed połączeniem z internetem
Oratio ante colligationem

OMNIPOTENS aeterne Deus, qui nos secundum imaginem Tuam plasmasti, et omnia bona, vera, pulchra, praesertim in divina persona Unigeniti Filii Tui Domini nostri Iesu Christi, quaerere iussisti, praesta quaesumus ut, per intercessionem Sancti Isidori, Episcopi et Doctoris, in peregrinationibus per interrete factis et manus oculosque ad quae Tibi sunt placita intendamus et omnes quos convenimus cum caritate ac patientia accipiamus. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

      
PSALMUS 129: DE PROFUNDIS (Latin) — 
to be said while processing to the refectory
De profundis clamavi ad te, Domine:
Domine, exaudi vocem meam:
Fiant aures tuae intendentes,
in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine:
Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est:
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo eius:
speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem:
speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia:
et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel,
ex omnibus iniquitatibus eius.
Gloria Patri, et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.
In Caena Serotina
Lector: Benedicite.
The Priest gives the blessing, saying: Collationem servorum suorum benedicat Christus, Rex angelorum. 
R.
Amen.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz